- CAORCINI seu CORSINI
- CAORCINI, seu CORSINIMercatores Itali, propter foenerationem usurariam famosi, maxime in Gallia, unde non semel a Regibus proscripti sunt, Legibus Statutisque contra foeneratores ediris. Inter alia exstat Edictum Ludovici IX. A. C. 1268. quô Caorsinos usurarios proscripsit, factâ tamen Mercatoribus Lombardis, Caorcinis, aliisque extraneis, mercaturam in Gallia exercendi facultate, dummodo nullum facerent usurarium foenus. Aliud item Philippi Audacis, Extirpare volentes de sinibus Regni nostri usurariam pravitatem, quam quosdam Lombardos et Caorsinos, aliosque complures alienigenas, in eodem Regno publice intelleximus exercere, mutuantes pecuniam obligatam sibi pignoribus ad usuram et habentes ad hoc domos specialiter deputatas, in quarum extorsionibus usurarum valde praedictum depauperant Regnum, etc. Quô Edictô, e Regno proscribuntur duobus mensibus, post eius proclamationem. Mox. additur, Non inhibemus tamend, quin mercatores Lombardi, Caorsini, et alti undiquaque pro suis negatiis et mercaturis legitime exercendis, in Regno nostro morentur, pacifice vivant, veniant et recedant, etc. Sed et in Anglia haec pestis cousque invaluit, ut vix esset aliquis, qui vetibus illorum non illaquearetur. Circumveniebant enim in necessitatibus indigentes, usuram sub specie negotiationis palliantes, etc. Subdit dein formulam, quâ debitores sihi obligabant. Vide quoque Matth. Westmonasteriensem A. C. 1232. sub fin. Proscripsit eos Angliâ Henricus III. A. C. 1240. cum vero Papae interventu, ut habet Matthaeus Parisius, eo rediissent Decenniô pôst, mox ob immensas et detestabiles usuras, denuo proscripti et carceri mandati sunt A. C. 1251. Quod ut in terris suis quoque fierer, testamentô suô cavit Henricus III. Brabantiae Dux, A. C. 1260. etc. Nomen illis a Cadurco, Occitaniae in Gallia celebri urbe, in qua ii commercia sua exercebant: unde postmodum Montem pessulanum et Nemausum translati sunt, uti habet in voce Langobardus Car. du Fresne. Sunt tamen, qui istud nominis a familia Caorsina, aut Corsin, Florentinâ, deducendum censeant: quae cum alits eiusdent Urbis et provinciarum vicinarum familiis, in universa pene Europa, mercaturae operam dederit. Licet enim Lombar dorum appellatione omnes Mercatores Itali, in Regnis Italiae finitimis et longinquis foenus exercentes, agnoscerentur; eraut tamen ii in societates distincti, ex inito invicem pacto et foedere, quae vulgo familiae nobilioris, penes quam mercimonii summa erat, nomine donabantur. Quam ob causam crebro occurrunt Socierates Amanatorum, Acciaivolorum, Bardorum, Corsinorum, etc. apud Iohann. Villaneum, praesertim l. 11. c. 137. ubi socieratem Corsinorum diserte memorat. Etiam vero Ugolinus Verinus, Florentiae Illustr. l. 3. familiae Corsinae inter Florentinas, meminit:Clara Sophocleo stirps est memoranda cothurnoCorsinae sobolis, nulli virtute, secunda.Quia autem Caorsini hin usurarii undique exagitabantur, proscribebantur et in vincula coniciebantur publica, hinc nata Gallis loquendi formula, Enlever quelqu un comme un Corsin, cum aliquem in carcerem per vim abductum vident, etc. Vide Car. du Fresne in Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.